- PHILOPAPPUS
- PHILOPAPPUSConsul suffectus, principatu Nervae Traiani, memoratus in Inscr. veteri, cuius adhuc quaedam pars superest, Athenis in Musaeo, ubi sculptus in marmore currus triumphalis, statuam eius ferens, praecedentibus iconibus quibusdam et sequente Victoriâ, etiamnum visitur. Ad pedem statuae legitur,ΦΙΛΟΠΑΠΠΟΣ ΕΠΙΦΑΝΟΥΣΒΗΣΑΙΕΥΣ.Bisâ enim, Atticae demô, oriundus erat. Ad dextram,ΒΑΣΙΛΕΥΣ ΑΝΤΙΟΧΟΣ ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΑΝΤΙΟΧΟΥ.Quamvis enim Bisae natus, gente tamen Syrus et ex posteris Antiochi fuisse videtur, in cuius honorem Antiochidi tribui nomen datum. Ibidem in columella semirutâ Inscr. ista legitur,C. IULIUS C. F.FAB. ANTIOCHUS PHILOPAPPUS COS:FRATER ARVALIS SULLECTUS INTERPRAETORIOS AB IMP.CAESARENERVATRAIANOOPTUMOGERMANICODACICO.Vide Iac Sponium Itiner. Gracia Part. 2. p. 204. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.